- STERLINGUS
- STERLINGUSvide etiam Starlingus. Dedêre hanc monetam Franci Galliae, quorum posteri illam diu servârunt; Normanni dein asciverunt, et in Angliam propagârunt. De vocis origine, praeter ea, quae dicta sunt, in voce Starlingus, addit Gronov. quosdam a stella, signô impresô, quasi Stellatos, sic dictos esse contendere; alios a starro, quae vox Apocham significaverit, in Anglia, foeneratoribus Iudaeis. Apud eundem docti cuiusdam Viri sententia est, descendere vocabulum a Saxonico steore, quod legem, canonem, regulam significet, ut steoran, regere: tamquam nummus indicetur legi vel canoni nummario consentaneus, pondere legalis et regularis. Sane steuren Germanis hodieque est, continere, compescere; et stieren, gubernare; stier, gubernaculum; stiermann, gubernator Saxonibus et Belgis. Sed non videtur vox significationis vel tam amplae, vel tam remotae, huc potuisse accommodari. Vicinius foret steur et stuyr, tributum, et ipse stuferus Belgicus, si sic agere sufficeret. Sed dubium non est, si Saxonibus Anglis deberetur ea vox, in monumentis illorum alicubi repertum iri: praeterea Saxones aliter libram partitos, ita ut 48. Solidos, quinum singulos denarium, haberet, tradit Spelmannus. Constat porro inter omnes ante Normannorum ingressum in Angliam, non reperiri mentionem vocis: cum ipso Guilielmo eam primum legi: et Sterilenses, Stellinosque, dein Sterlingos et Esterlingos appellatos. Normannos a Francis mutuatos descriptionem librae per solidos denariosque, probat Gronov. pluribus: Denariis autem nomen etiam Sterlingis fuisse in Continenti, quâ Normanni imperabant, ostendunt duo rescripta Pontificum Romanor. in Decret. Gregorii. Proin his videtur omnino ea vox in Anglia deberi; incettum tamen, utrum ab ipsis imposita, an et a Francis illius aevi accepta: Nam in Gallia quoque valere illam vocem non quidem pro nummo, sed pro pondere, Budaeusostendit. Vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. passim, inprimis in Addendis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.